라틴어 문장 검색

Ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1318)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, quos aluit campis herba Falisca suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권42)
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권50)
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis venit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권543)
testes Laestrygones extant et quod adhuc Circes nomina litus habet, et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi stabant, Argolicae quod posuere manus, venerat Atridae fatis agitatus Halesus, a quo se dictam terra Falisca putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권55)
"adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, quos ego Romanis succubuisse tuli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권28)
scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos viderat in campis, Algida terra, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권470)
nam caeca vis mortalium venerans inanes nenias, vel aera vel saxa algida vel ligna credebat Deum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias11)
sed cum caerulei proelia gurgitis iussisset Domini dextra quiescere, ad portum fluitans cumba relabitur exponitque solo litoris uvidi contractos pluvio frigore remiges, tunc de litoreis saepibus algidi arentum propere bracchia palmitum convectant rapidos unde focos struant:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권2)
stirpis Iuleae ductore exercitus ardens praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2191)
quid loquar purgata longis alba morbis corpora, algidus cum decoloros horror artus concutit, hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.54)
seu pueros sol primus agat, seu fervor ephebos incendat nimius, seu consummabilis aevi perficiat lux plena viros, sive algida Borrae aetas decrepitam vocet ad pia sacra senectam, occurrit trinum quadrina ad compita nomen, quod bene discipulis disponit rex duodenis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1244)
Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION